”Adoro te devote” (versuri/lyrics) Versuri scrise de St. Thomas Aquinas Adoro te devote, latens Deitas, Quae sub his figuris vere latitas; Tibi se cor meum totum subiicit, Quia te contemplans, totum deficit. Visus, tactus, gustus in te fallitur, Sed auditu solo tuto creditur; Credo quidquid dixit Dei Filius, Nil hoc verbo veritatis verius. In Cruce latebat sola Deitas. At hic latet simul et humanitas: Ambo tamen credens, atgue confitens, Peto quod petivit latro paenitens. Plagas, sicut Thomas, non intueor, Deum tamen meum te confiteor: Fac me tibi semper magis credere, In te spem habere, te diligere. O memoriale mortis Domini, Panis vivus vitam praestans homini: Praesta meae menti de te vivere, Et te illi semper dulce sapere. Pie pellicane Iesu Domine, Me immundum munda tuo Sanguine: Cuius una stilla salvum facere Totum mundum quit ab omni scelere. Iesu, quem velatum nunc aspicio, Oro, fiat illud, quod tam sitio, Ut te […]