O Fortuna Velut luna Statu variabilis Semper crescis Aut decrescis Vita detestabilis Nunc obdurat Et tunc curat Ludo mentis aciem Egestatem Potestatem Dissolvit ut glaciem Sors immanis Et inanis Rota tu volubilis Status malus Vana salus Semper dissolubilis Obumbrata Et velata Michi quoque niteris Nunc per ludum Dorsum nudum Fero tui sceleris Sors salutis Et virtutis Michi nunc contraria Est affectus Et defectus Semper in angaria Hac in hora Sine mora Corde pulsum tangite Quod per sortem Sternit fortem Mecum omnes plangite Oh Fortuna Oh Fortuna Oh Fortuna Oh Fortuna Compozitori: Carl Orff, P.d.. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: Musixmatch
Carl Orff – ”Primo vere” (Carmina Burana – voice over alto)
Omnia Sol temperat purus et subtilis, novo mundo reserat faciem Aprilis; ad Amorem properat animus herilis et iocundis imperat deus puerilis. Rerum tanta novitas in solemni vere et veris auctoritas iubet nos gaudere; vias prebet solitas, et in tuo vere fides est et probitas tuum retinere. Ama me fideliter! Fidem meam nota: de corde totaliter et ex mente tota sum presentialiter absens in remota. Quisquis amat taliter, volvitur in rota. Compozitor: Carl Orff Doar pentru utilizare non-comercială. Datte de la: genious.com
Carl Orff – 24-25. ”Ave fornosissima” & ”O Fortuna” from ”Carmina burana” (Adel Shalaby)
Ave formosissima, Gemma pretiosa, Ave decus virginum, Virgo gloriosa, Ave mundi luminar, Ave mundi rosa, Blanziflor et Helena, Venus generosa! Ave formosissima, Gemma pretiosa, Ave decus virginum, Virgo gloriosa, Ave mundi luminar, Ave mundi rosa, Blanziflor et Helena, Venus generosa! Compozitori: Carl Orff. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: Musixmatch
Carl Orff – 23. ”Dulcissime” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
Dulcissime! Ah! Totam tibi subdo me! Compozitori: Carl Orff. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: genius.com
Carl Orff – 22. ”Tempus est iocundum” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
Tempus est iocundum, O virgines, Modo congaudete Vos iuvenes. Oh-oh, totus floreo, Iam amore virginali Totus ardeo, Novus, novus amor est, Quo pereo. Mea me comfortat Promissio, Mea me deportat Negatio. Oh-oh, totus floreo, Iam amore virginali Totus ardeo, Novus, novus amor est, Quo pereo. Tempore brumali Vir patiens, Animo vernali Lasciviens. Oh-oh, totus floreo, Iam amore virginali Totus ardeo, Novus, novus amor est, Quo pereo. Mea mecum ludit Virginitas, Mea me dedrudit Simplicitas. Oh-oh, totus floreo, Iam amore virginali Totus ardeo, Novus, novus amor est, Quo pereo. Veni, domicella, Cum gaudio; Veni, veni, pulchra, Iam pereo. Oh-oh, totus floreo, Iam amore virginali Totus ardeo, Novus, novus amor est, Quo pereo. Compozitori: Carl Orff. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: Musixmatch
Carl Orff – 21. ”In truitina” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
In trutina mentis dubia Fluctuant contraria Lascivus amor et pudicitia Sed eligo quod video Collum iugo prebeo Ad iugum tamen suave transeo Compozitori: Carl Orff, P.d.. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: Musixmatch
Carl Orff – 20. ”Veni, veni, venias” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
Veni, veni, venias, ne me mori facias, hyrca, hyrce, nazaza, trillirivos! Pulchra tibi facies, oculorum acies, capillorum series, o quam clara species! Rosa rubicundior, lilio candidior, omnibus formosior, semper in te glorior! Compozitori: Carl Orff. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: genius.com
Carl Orff – 19. ”Si puer cum puellulua” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
Si puer cum puellula moraretur in cellula, felix coniunctio. Amore suscrescente, pariter e medio avulso procul tedio, fit ludus ineffabilis membris, lacertis, labilis. Compozitori: Carl Orff. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: genius.com
Carl Orff – 18. ”Circa mea pectora” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
[Solo per Baritone e Coro] Circa mea pectora multa sunt suspiria de tua pulchritudine, que me ledunt misere. Ah! Mandaliet, mandaliet, min geselle chǒmet niet. Tui lucent oculi sicut solis radii, sicut splendor fulguris, qui lucem donat tenebris. Ah! Mandaliet, mandaliet, min geselle chǒmet niet. Vellet deus, vellent dii, quod mente proposui: ut eius virginea reserassem vincula. Ah! Mandaliet, mandaliet, min geselle chǒmet niet. Compozitori: Carl Orff. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: genius.com
Carl Orff – 17. ”Stetit puella” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
Stetit puella Rufa tunica Si quis eam tetigit Tunica crepuit Eia, eia, eia, eia Stetit puella Tamquam rosula Facie splenduit Os eius floruit Eia, eia, eia, eia Compozitori: Carl Orff. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: Musixmatch
Carl Orff – 16. ”Dies, nox et omnia” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
Dies, nox et omnia Michi sunt contraria, Virginum colloquia Me fay planszer, Oy suvenz suspirer, Plu me fay temer. O sodales, ludite, Vos qui scitis dicite Michi mesto parcite, Grand ey dolur, Attamen consulite Per voster honur. Tua pulchra facies Me fay planszer milies, Pectus habet glacies. A remender Statim vivus fierem Per un baser. Compozitori: Carl Orff. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: Musixmatch
Carl Orff – 15. ”Amor volat undique” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
Amor volat undique Captus est libidine Iuvenes Iuvencule Coniunguntur merito Si qua sine socio Caret omni gaudio Tenet noctis infima sub intimo Cordis in custodia, ah! Fit res amarissima Compozitori: Carl Orff. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: Musixmatch
Carl Orff – 14. ”In taverna quando sumus” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
In taberna quando sumus, non curamus quid sit humus, sed ad ludum properamus, cui semper insudamus. quid agatur in taberna ubi nummus est pincerna, hoc est opus ut quaeratur; si quid loquar, audiatur. Quidam ludunt, quidam bibunt, quidam indiscrete vivunt. sed in ludo qui morantur, ex his quidam denudantur, quidam ibi vestiuntur, quidam saccis induuntur; ibi nullus timet mortem, sed pro Baccho mittunt sortem. Primo pro nummata vini; ex hac bibunt libertini; semel bibunt pro captivis, post haec bibunt ter pro vivis, quater pro Christianis cunctis, quinquies pro fidelibus defunctis, sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis. octies pro fratribus perversis, nonies pro monachis dispersis, decies pro navigantibus, undecies pro discordantibus, duodecies pro paenitentibus, tredecies pro iter agentibus. Tam pro papa quam pro rege bibunt omnes sine lege. Bibit hera, bibit herus, bibit miles, bibit clerus, bibit ille, bibit illa, bibit servus cum ancilla, bibit velox, bibit piger, bibit […]
Carl Orff – 13. ”Ego sum abbas”” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
Ego sum abbas Cucaniensis Et consilium meum est cum bibulis, Et in secta Decii voluntas mea est, Et qui mane me quaesierit in taberna Post vesperam nudus egredietur, Et sic denudatus veste clamabit: Wafna, wafna! quid fecisti, Sors turpissima? Nostrae vitae gaudia Abstulisti omnia! Compozitori: Carl Orff. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: Musixmatch
Carl Orff – 12. ”Olim lacus colueram” from ””Carmina Burana” (Adel Shalaby)
Olim lacus colueram, Olim pulcher exstiteram, Dum cignus ego fueram. Miser, miser! Modo niger Et ustus fortiter! Girat, regirat garcifer; Me rogus urit fortiter: Propinat me nunc dapifer. Miser, miser! Modo niger Et ustus fortiter! Nunc in scutella iaceo, Et volitare nequeo, Dentes frendentes video. Miser, miser! Modo niger Et ustus fortiter! Compozitori: Carl Orff. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: Musixmatch
Carl Orff – 11. ”Estuans interius” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
Estuans interius Ira vehementi In amaritudine Loquor me menti Factus de materia Cinis elementi Similis sum folio De quo ludunt venti. Cum sit enim proprium Viro sapienti Supra petram ponere Sedem fundamenti Stultus ego comparor Fluvio labenti Sub eodem tramite Nunquam permanenti Feror ego veluti Sine nauta navis, Ut per vias aeris Vaga fertur avis; Non me tenent vincula Non me tenet clavis Quero mihi similes Et adiungor pravis Mihi cordis gravitas Res videtur pravis Iocus est amabilis Dulciorque favis Quicquid Venus imperat Labor est suavis Que nunquam in cordibus Habitat ignatis Via lata gradior More iuventutis Implicor et vitiis Immemor virtutis, Voluptatis avidus Magis quam salutis, Mortus in anima Curam gero cutis. Compozitori: Carl Orff. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: Musixmatch
Carl Orff – 10. ”Were diu werlt alle min”” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
UF DEM ANGER [Coro] Were diu werlt alle min von deme mere unze an den Rin, des wolt ih mih darben, daz diu chünegin von Engellant lege an minen armen. Hei! English ON THE GREEN [Chorus] If all the world were mine from the sea to the Rhine, I would do without it if the Queen of England would lie in my arms. Hey! Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: genius.com
Carl Orff – 09. ”Reie; Chume, chum, geselle min” from ”Carmina Burana”” (Adel Shalaby)
Swaz hie gat umbe, Daz sint alles megede, Die wellent an man Allen disen sumer gan! Ah! Sla! Chume, chum, geselle min Ih enbite harte din, Ih enbite harte din, Chume, chum, geselle min. Suzer rosenvarwer munt, Chum un mache mich gesunt Chum un mache mich gesunt, Suzer rosenvarwer munt Swaz hie gat umbe, Daz sint alles megede, Die wellent an man Allen disen sumer gan! Ah! Sla! Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: Musixmatch
Carl Orff – 08. ”Chramer, gip die varwe mir” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
UF DEM ANGER [Coro e coro piccolo] Chramer, gip die varwe mir, die min wengel roete, da mit ich die jungen man an ir dank der minnenliebe noete. Seht mich an, jungen man! lat mich iu gevallen! Minnet, tugentliche man, minnecliche frouwen! minne tuot iu hoch gemuot unde lat iuch in horen eren schouwen. Seht mich an, usw. Wol dir Werlt daz du bist also freudenriche! ich will dir sin undertan durch din liebe immer sicherliche. Seht mich an, usw. English ON THE GREEN [Chorus and semi-chorus] Shopkeeper, give me color to make my cheeks red, so that I can make the young men love me, against their will. Look at me, young men! Let me please you! Good men, love women worthy of love! Love ennobles your spirit and gives you honor. Look at me, etc. Hail, world so rich in joys! I will be obedient to you because […]
Carl Orff – 07. ”Floret silva nobilis” from ”Carmina Burana” (Adel Shalaby)
Floret silva nobilis Floret silva nobilis Floribus Et Foliis Ubi est antiquus Meus amicus Ubi est antiquus Meus amicus Hinc Equitavit Eia, quis me amabit Floret silva undique Floret silva undique Nah mime gesellen ist Ist mir wê Gruonet der walt allenthalben Wâ ist min geselle alse lange? Der ist geriten hinnen Owî, wer soll mich minnen Compozitori: Carl Orff. Doar pentru utilizare non-comercială. Date de la: Musixmatch